| 1 | Cum in unum locum ego et Gallus noster convenissemus, vir mihi et propter Martini memoriam (ex illius enim discipulis erat) et propter sua merita charissimus; intervenit nobis Postumianos meus, nostri causa ab Oriente, quo se ante triennium patriam relinquens contulerat, regressus. Complexi hominem amantissimum, exosculatique genua et pedes eius, cum uno atque altero spatio quasi obstupefacti, invicem flentes gaudio deambulassemus, iactis in terram ciliciis consedimus. |
| 2 | Tum prior Postumianus me intuens, Cum essem, inquit, in remotis Aegypti, libuit ut ad mare usque procederem. Navim illic onerariam offendi, quae cum mercibus Narbonem petens solvere parabat. Eadem nocte astare in somnis mihi visus es, et iniecta me manu trahere, ut navim illam conscenderem. Mox tenebras rumpente diluculo, cum de eo loco in quo quieveram surrexissem, somnium meum ipse mecum reputans tanto tui desiderio subito correptus sum, ut nihil cunctatus navim conscenderim; tricesimo die Massiliam appulsus, inde huc decimo pervenerim: adeo prospera navigatio piae adfuit voluntati. Tu modo, propter quem tot maria transnavigavimus, tantum terrae transcucurrimus, complectendum perfruendumque te, remotis omnibus, trade. Ego vero, inquam, etiam cum tu in Aegypto morareris, totus tecum semper animo et cogitatione versabar, meque de te dies ac noctes cogitantem totum tua charitas possidebat; nedum modo me tibi aestimes puncto temporis defuturum, quominus amore tuo pendens te intuear, te audiam, tecum loquar, nullo penitus in secretum nostrum, quod nobis haec remotior cellula praestat, admisso: nam huius nostri, ut arbitror, Galli praesentiam non moleste feres, qui hoc adventu tuo, ut vides, perinde atque ego ipse, triumphat gaudio. |
| 3 | Recte plane, inquit Postumianus; in societate nostra Gallus iste retinebitur: quia etsi mihi parum cognitus est, pro eo tamen quod tibi est charissimus, non potest mihi non esse charus, maxime cum ex Martini sit disciplina. Neque gravabor quamlibet conserte vobiscum, ut poscitis, fabulari: quippe cum huc propter hoc venerim, ut me huius Sulpicii mei (me autem utraque manu complectebatur) desiderio etiam verbosus impenderem. |