Sulpicius Severus, Chronica, 2, Caput XXXVI
| 1 | Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, virum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant. |
| 2 | etenim ad crimina, quae falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque Photinum haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, pravo studio recepisset. |
| 3 | sed de Photino dubium non erat merito fuisse damnatum; in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum videbatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat. |
| 4 | ceterum Arriani non hos potius quam Athanasium removere cupiebant. itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur. |
| 5 | mox in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur; iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari. inter haec Constantinus moritur; |
| 6 | synodus congregata iam Constantio imperatore Athanasium absolvit, Marcellus quoque episcopatui redditur; nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum gravabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia videbatur. |
| 7 | verumtamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursatius et Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem viderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae urbis episcopo veniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent, meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt. |