Sulpicius Severus, Chronica, 2, Caput XXXV
| 1 | His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat; sed longe atrocius periculum cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbaverat. |
| 2 | etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator etiam depravatus, dum sibi religionis officium videtur implere, vim persecutionis exercuit; actique in exsilium episcopi, saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui se ab Arriorum communione secreverant. |
| 3 | quae autem Arrii praedicabant, erant huiusmodi; patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam novam atque alteram Deum novum alterumque fecisse; fuisse autem tempus, quo filius non fuisset. |
| 4 | igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, CCC siquidem et duodeviginti episcopis congregatis; fides plena conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur. |
| 5 | Arriani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt; manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos viros odium, et adversus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant. |