monumenta.ch > Quintilianus > 5 > 12 > 70 > 49 > 91 > 62 > 34
Sulpicius Severus, Chronica, 2, XXXIII <<<     >>> XXXV

Sulpicius Severus, Chronica, 2, Caput XXXIV

1 Eiusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta; quae neque in principio obsistentibus Iudaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi.
2 igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu atque omnium provincialium multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac vastissima ruinarum purgari iubet; mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur.
3 hic vero maior dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos mentesque turbaverat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent.
4 capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admoverent. nec mora, quasi Dei nute funus exstincti sollemnibus exsequiis deferebatur concursuque omnium feretro corpus eripitur.
5 duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile, trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores suos adstitit; crux reperta dignoque ambitu consecrata.
Sulpicius Severus HOME

bav825.53