Sulpicius Severus, Chronica, 2, Caput XXXIII
| 1 | Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit. |
| 2 | sane tum Licinius, qui adversum Constantinum de imperio certavit, milites suos litare praeceperat; abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur; adeo res levioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum vulnera perveniret. |
| 3 | exinde tranquillis rebus pace perfruimur; neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam, quam sub fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris vocibus decem plagis mundum afficiendum pronuntiatum est; ita cum iam VIIII fuerint, quae superest ultima erit. |
| 4 | hoc temporum tractu mirum est quantum invaluerit religio Christiana. tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis ecclesiis adornata. |
| 5 | namque Helena, mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protrivit; mox usa regni viribus basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit. |
| 6 | illud mirum, quod locus ille, in quo postremum institerant divina vestigia, cum in caelum Dominus nube sublatus, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit, |
| 7 | siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus. quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia impressa cernantur, |
| 8 | et cum cotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat, et eandem adhuc sui speciem, velut impressis signata vestigiis, terra custodit. |