monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 73 > 3 > 77 > 71 > 11 > 32
Sulpicius Severus, Chronica, 2, XXXI <<<     >>> XXXIII

Sulpicius Severus, Chronica, 2, Caput XXXII

1 Post Adrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata. ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. sexta deinde Severo imperante Christianorum vexatio fuit.
2 quo tempore Leonida, Origenis pater, sacrum in martyrio sanguinem fudit. interiectis deinde annis VII et XXX pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos vexavit.
3 mox Decio imperante iam tum septima persecutione saevitum in Christianos. inde Valerianus octavus sanctorum hostis fuit.
4 post eum, interiectis annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiano imperantibus acerbissima persecutio exorta, quae per decem continuos annos plebem Dei depopulata est. qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est; quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus appetuntur.
5 nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque maiore umquam triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus.
6 exstant etiam mandatae litteris praeclarae eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non putavi, ne modum operis excederem.
Sulpicius Severus HOME

bav825.52