monumenta.ch > Sulpicius Severus > 12 > 9 > 31
Sulpicius Severus, Chronica, 2, XXX <<<     >>> XXXII

Sulpicius Severus, Chronica, 2, Caput XXXI

1 Interiecto dein tempore Domitianus, Vespasiani filius, persecutus est Christianos. quo tempore Iohannem apostolum atque evangelistam in Pathmum insulam relegavit; ubi ille arcanis sibi mysteriis revelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit.
2 non multo deinde intervallo tertia persecutio per Traianum fuit. qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum repperisset, saeviri in eos ultra vetuit.
3 sub Adriano deinde Iudaei rebellare voluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati; misso exercitu subacti sunt. qua tempestate Adrianus, existimans se Christianam fidem loci iniuria perempturum, et in templo et loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit.
4 et quia Christiani ex Iudaeis potissimum putabantur - namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat ecclesia sacerdotem - militum cohortem custodias in perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret.
5 quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum paene omnes Christum Deum sub legis observatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a libertate fidei atque ecclesiae tolleretur.
6 ita tum primum Marcus ex gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur.
Sulpicius Severus HOME

bav825.52