monumenta.ch > Quintilianus > PRAEFATIO > PRAEFATIO > 7 > > 7 > B > 1 > B > PRAEFATIO > 5 > 6 > B > B > 9 > 8 > B > 3 > B > A > 4 > 5 > 20
Sulpicius Severus, Chronica, 2, XIX <<<     >>> XXI

Sulpicius Severus, Chronica, 2, Caput XX

1 Ea tempestate Matthathias, Iohannis filius, sacerdos erat. hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publico profanantem in ore omnium iugulavit.
2 tum demum reperto duce facta secessio est. Matthathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus, speciem iusti exercitus effecerat; quis omnibus destinatum erat adversus profanum imperium se armis tueri, et vel in bello occumbere quam impias cerimonias exercere.
3 interea Antiochus per Graecas quoque urbes, quae in illius imperio erant, repertos Iudaeos sacrificare cogebat inauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat.
4 qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit; qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum violare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est.
Sulpicius Severus HOME

bav825.47