monumenta.ch > Sulpicius Severus > 48
Sulpicius Severus, Chronica, 1, XLVII <<<     >>> XLIX

Sulpicius Severus, Chronica, 1, Caput XLVIII

1 Celebris circa haec tempora Ninivitarum fides traditur. id oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum milia C et XX atque ut in magno populo abundans vitiis.
2 quis Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra divinis ignibus conflagrassent.
3 verum propheta praedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua videbat Deum paenitentia populi placandum, navim, quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit.
4 sed ubi in altum processum, nautae saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte exploravere. cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est; exceptusque a ceto [marino monstro] ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram.
5 igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est vox prophetae; ac statim iussu regis exemploque populus universus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur; iumenta itidem et diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant.
6 ita imminens malum aversum. Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, paenitentibus veniam negari non posse.
Sulpicius Severus HOME

bav825.32