monumenta.ch > Sulpicius Severus > 33 > 32
Sulpicius Severus, Chronica, 1, XXXI <<<     >>> XXXIII

Sulpicius Severus, Chronica, 1, Caput XXXII

1 Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati.
2 Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus victoria penes Hebraeos stetit.
3 sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinvisum, populus desiderabat; plane insigni exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare.
4 igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret.
5 at ille placide salubri oratione ab insana voluntate detorquere plebem; dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, servitutem detestari, postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti. Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent.
6 his atque aliis istius modi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Deum consulit. qui permotus vecordia insanae gentis nihil adversum se petentibus negandum respondit.
Sulpicius Severus HOME

bav825.23