Sulpicius Severus, Chronica, 1, Caput XXIII
| 1 | Quod ubi vicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. verum Gabaonitae, gens valida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa facturos pollicentes, receptique in fidem; ut ligna et aquam conveherent imperatum. |
| 2 | sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras convicerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth nomine obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus suis, nuntios ad Iesum mittunt, obsessis uti succurreret. |
| 3 | ita ille maturato itinere inopinantibus supervenit caesaque ad internecionem multa hostium milia. cum dies caedentes deficeret noxque victis futura praesidio videretur, merito fidei dux Hebraeus noctem avertit, dies perseveravit; ita nullum hostibus effugium fuit. quinque reges capo interfecti sunt. eodem impetu vicinae quoque urbes imperio adiectae regesque earum perempti. |
| 4 | verum quia omnia haec in ordinem persequi non fuit consilium, dum brevitati studemus, id modo annotandum curavimus, XX et novem regna imperio Hebraeorum subiecta; quorum terra per undecim tribus viritim distributa est. Levitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius servirent Deo. |
| 5 | equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. etenim praecepti huius non solum immemores, sed etiam ignari mihi videntur; tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido veluti tabes incessit. inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt venduntque, quaestui per omnia student. |
| 6 | at si qui melioris propositi videntur, neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera exspectant, atque omne vitae decus mercede corruptum habent, dum quasi venalem praeferunt sanctitatem. |
| 7 | sed longius quam volui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque; ad inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diviso per tribus captivo solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis tot victoriis nobiles armis temptare. |
| 8 | eodem tractu Iesus mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio; frequens tamen opinio est, XX et VII annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII. |