Sulpicius Severus, Chronica, 1, Caput XVI
| 1 | Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium virtute exultans canticum Deo cecinit, idemque omnis turba virilis ac muliebris sexus fecit. |
| 2 | sed ingressos eremum, cum iam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem usui non erat. |
| 3 | ac tum primum impatientis populi contumacia apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cuius haec vis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet. |
| 4 | exin promotum agmen apud Elim duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. rursum populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti servitium cum saturitate ventris desiderans; tum grex coturnicum superne missus castra opplevit. |
| 5 | postero autem die animadvertunt qui extra castra processerant, parvis quibusdam siliquis oppletum solum; quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram videmus. |
| 6 | tum per Moysen populus admonetur, panem hunc eis munere missum Dei; unumquemque in id paratis vasculis tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset; sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent. |
| 7 | verum populus, ut semper parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenavit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in vermes effervescebant, |
| 8 | cum die sexto in sabbatum reservata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor melli proximus; nomen manna traditur. in testimonium autem divini muneris reservasse Moyses gomor plenum in vase aureo dicitur. |