monumenta.ch > Sulpicius Severus > 5
Sulpicius Severus, Chronica, 1, IV <<<     >>> VI

Sulpicius Severus, Chronica, 1, Caput V

1 Abraham autem patre Thara natus post diluvium anno millesimo et septuagesimo. Abraham uxor Sara dicta est, primaque eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud Charras una cum patre diversatus est.
2 qua tempestate admonitus a Deo, domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris filio in terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen est, consedit.
3 mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus. Loth, prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. id oppidum infame incolis, viris in viros irruentibus, atque ob id invisum Deo fuisse traditur.
4 ea tempestate reges vicinarum gentium in armis erant; cum antea nullum inter mortales certamen fuisset. sed adversum hos, qui bello vicina temptabant, reges Sodomorum et Gomorrae vicinarumque regionum in proelium erumpunt, primoque impetu fusi victoriam concessere. tum a victoribus Sodoma direpta praedae hostibus fuit, ductusque Loth in captivitatem.
5 quod cum Abraham comperisset, propere armatis servis suis, numero trecentis decem et octo, reges victoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit.
6 tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas dedit. reliqua his, quibus erepta erant, reddidit.
Sulpicius Severus HOME

bav825.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik