Sulpicius Severus, Chronica, 1, Caput IV
| 1 | Ac primum Noe gram Deo statuit hostiasque ex volucribus immolavit. mox a Deo cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine vesceretur aut sanguinem hominis effunderet, quia mundi primordia mandati istius liber Cain maculaverat. |
| 2 | igitur vacuo tum saeculo ex filiis Noe semen fuit; tres enim habuit, Sem, Cham, Iaphet. sed Cham, quod sopitum vino patrem riserat, maledictum a patre meruit. |
| 3 | huius filius, Chus nomine, Nebroth gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae nominatim persequi animus non fuit. |
| 4 | sed cum multiplicaretur humanum genus diversaque loca atque insulas mortales haberent, una tamen omnes lingua utebantur, donec se in unum dispergenda per totum orbem multitudo contraxit. |
| 5 | his more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se invicem deducerentur. |
| 6 | ita turrim facere aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diverso neque ulli invicem intellecto linguarum ritu loquebantur; quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum velut alienigenam facile relinquebat. |
| 7 | sed filiis Noe ita divisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne memorabile in se habuit. |