monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3
Sulpicius Severus, Chronica, 1, II <<<     >>> IV

Sulpicius Severus, Chronica, 1, Caput III

1 Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreverat. sed Noe, virum iustum, vita innocens destinatae exemit sententiae.
2 idem admonitus a Deo diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus clausus; volucrum etiam paria itidemque diversi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluvio absumpta.
3 igitur Noe, cum iam imbrium vim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus, id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non revertente - ut ego conicio, cadaveribus detentum - emisit columbam; quae cum consistendi locum non repperisset, reversa est.
4 rursum emissa folium olivae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa non rediit; unde animadversum aquas destitisse.
5 ita Noe arcam egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta.
Sulpicius Severus HOME

bav825.8