monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27 > 56 > 16 > 69 > 2 > 51 > 7 > 58 > 14 > 66 > 7 > 47 > 17 > 25 > 11 > 13 > 39 > 22 > 12 > 70 > 18 > 62 > 21 > 19 > 16 > 31 > 26 > 11 > 42 > 10 > 78 > 17 > 15 > 11 > 2 > 12 > 13
Suetonius, De vita Caesarum, Vitellius, XII <<< >>> XIV
Suetonius, De vita Caesarum, Vitellius, Caput XIII
1 Sed vel praecipue luxuriae saevitiaque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comissationesque, facile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine. Indicebat autem aliud alii eadem die, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constiterunt. 2 Famosissima super ceteras fuit cena data ei adventicia a fratre, in qua duo milia lectissimorum piscium, septem avium apposita traduntur. Hanc quoque exsuperavit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clipeum Minervae πολιούχου dictitabat. In hac scarorum iocinera, phasianarum et pavorum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque Hispanico per navarchos ac triremes petitarum commiscuit. 3 Ut autem homo non profundae modo sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperavit, quin inter altaria ibidem statim viscus et farris frusta paene rapta e foco manderet circaque viarum popinas fumantia obsonia vel pridiana atque semesa.
Suetonius HOME
bnf5801.110 bnf5802.63 bnf6115.111 bnf6116.104 hab268.304
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik