monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8
Suetonius, De vita Caesarum, Vitellius, VII <<< >>> IX
Suetonius, De vita Caesarum, Vitellius, Caput VIII
1 Castra vero ingressus nihil cuiquam poscenti negavit atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. Quare vixdum mense transacto, neque die neque temporis ratione habita, ac iam vespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat, in veste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos vicos, strictum Divi Iuli gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam. 2 Nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine adverso anxiis omnibus, "Bono," inquit, "animo estote! nobis adluxit," nullo sermone alio apud milites usus. Consentiente deinde etiam superioris provinciae exercitu, qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab universis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusavit.
Suetonius HOME
bnf5801.109 bnf5802.62 bnf6115.110 bnf6116.104 hab268.302