monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9 > 16 > 6 > 20 > 1 > 47 > 4 > 17 > 25 > 11 > 13 > 1
>>> Suetonius, De vita Caesarum, Vitellius, II

Suetonius, De vita Caesarum, Vitellius, Caput I

1 Vitelliorum originem alii aliam et quidem diversissimam tradunt, partim veterem et nobilem, partim vero novam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitelli evenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae condicione variatum esset. 2 Exstat Q. Elogi ad Quintum Vitellium Divi Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam; 3 indicia stirpis mansisse diu viam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia adversus Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post intervallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.
Suetonius HOME

bnf5801.117 bnf5802.68 bnf6115.118 bnf6116.111 hab268.326

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik