monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22
Suetonius, De vita Caesarum, Vespasianus, XXI <<<     >>> XXIII

Suetonius, De vita Caesarum, Vespasianus, Caput XXII

1 Et super cenam autem et semper alias comissimus multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem verbis abstineret. Et tamen nonnulla eius facetissima exstant, in quibus et haec. Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo "plaustra" potius quam "plostra" dicenda, postero die "Flaurum" salutavit. Expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus vellet inferri, "Vespasiano," inquit, "adamato".
Suetonius HOME

bnf5801.116 bnf5802.67 bnf6115.118 bnf6116.110 hab268.323

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik