monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22 > 1 > 4 > 12 > 19
Suetonius, De vita Caesarum, Vespasianus, XVIII <<< >>> XX
Suetonius, De vita Caesarum, Vespasianus, Caput XIX
1 Ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, vetera quoque acroamata revocaverat. Apellae tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia insuper plurimas coronas aureas dedit. Sed et convivabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuvaret. Dabat sicut Saturnalibus viris apophoreta, ita per Kal. Mart. feminis. Et tamen ne sic quidem pristina cupiditatis infamia caruit. 2 Alexandrini Cybiosacten eum vocare perseveraverunt, cognomine unius e regibus suis turpissimarum sordium. Sed et in funere Favor archimimus personam eius ferens imitansque, ut est mos, facta ac dicta vivi, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus et pompa constaret, ut audit sestertium centiens, exclamavit, centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tiberim proicerent.
Suetonius HOME
bnf5801.116 bnf5802.67 bnf6115.117 bnf6116.110 hab268.322
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik