monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 16 > 14
Suetonius, De vita Caesarum, Vespasianus, XIII <<<     >>> XV

Suetonius, De vita Caesarum, Vespasianus, Caput XIV

1 Offensarum inimicitiarumque minime memor exsecutorve Vitelli hostis sui filiam splendidissime maritavit, dotavit etiam et instruxit. Trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens abire Morboviam iusserat. In hunc postea deprecantem non ultra verba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem. Nam ut suspicione aliqua vel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cavendum esse Mettium Pompusianum, quod volgo crederetur genesim habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.
Suetonius HOME

bnf5801.115 bnf5802.67 bnf6115.116 bnf6116.109 hab268.320

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik