monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24 > 29 > 21 > > 30 > 30 > 7 > 30 > 7 > 30 > 7 > 67 > 7 > 1 > 6 > 1 > 7 > 6 > 30 > 67 > 8 > 9
Suetonius, De vita Caesarum, Titus, VIII <<<     >>> X

Suetonius, De vita Caesarum, Titus, Caput IX

1 Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras servaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamvis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans. Duos patricii generis convictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit, docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum. 2 Et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursore suos misit, qui anxiae salvum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. Dicitur etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum adfirmasse, verum quandoque et ab alio, sicut evenit. 3 Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseveravit, nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo vellet esse.
Suetonius HOME

bnf5801.119 bnf5802.69 bnf6115.121 bnf6116.113 hab268.332

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik