monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22 > 1 > 4 > 12 > 19 > 10 > 6 > 18 > 10 > 5 > 8 > 15 > 9 > 2
Suetonius, De vita Caesarum, Titus, I <<< >>> III
Suetonius, De vita Caesarum, Titus, Caput II
1 Educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus. Quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illud quidem nullo modo, ceterum Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum. Erant autem adeo familiares, ut de potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur gravique morbo adflictatus diu. Quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicavit prosecutusque est.
Suetonius HOME
bnf5801.117 bnf5802.68 bnf6115.119 bnf6116.111 hab268.326
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik