monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, LXXII <<<     >>> LXXIV

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput LXXIII

1 Interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinavit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. Sed tempestatibus et ingravescente vi morbi retentus paulo post obiit in villa Lucullana octavo et septuagesimo aetatis anno, tertio et vicesimo imperii, XVII Kal. Ap. Cn. Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss. 2 Sunt qui putent venenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum; alii, in remissione fortuitae febris cibum desideranti negatum; nonnulli, pulvinum iniectum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito vocatis ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus viribus concidisse.
Suetonius HOME

bnf5801.58 bnf5802.35 bnf6115.58 bnf6116.58 hab268.158

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik