monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24 > 29 > 21 > > 30 > 30 > 7 > 30 > 7 > 30 > 7 > 67
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, LXVI <<< >>> LXVIII
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput LXVII
1 Postremo semet ipse pertaesus, tali epistulae principio tantum non summam malorum suorum professus est: "Quid scribam vobis, p. c., aut quo modo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque peius perdant quam cotidie perire sentio, si scio." 2 Existimant quidam praescisse haec eum peritia futurorum ac multo ante, quanta se quandoque acerbitas et infamia maneret, prospexisse; ideoque, ut imperium inierit, et patris patriae appellationem et ne in acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne mox maiore dedecore impar tantis honoribus inveniretur. 3 Quod sane ex oratione eius, quam de utraque re habuit, colligi potest; vel cum ait, similem se semper sui futurum nec umquam mutaturum mores suos, quam diu sanae mentis fuisset; sed exempli causa cavendum esse, ne se senatus in acta cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari posset. Et rursus: 4 "Si quando autem," inquit, "de moribus meis devotoque vobis animo dubitaveritis,- quod prius quam eveniat, opto ut me supremus dies huic mutatae vestrae de me opinioni eripiat - nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, vobis autem exprobrabit aut temeritatem delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrarii de me iudicii."
Suetonius HOME
bnf5801.57 bnf5802.34 bnf6115.57 bnf6116.56 hab268.154
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik