monumenta.ch > Suetonius > 59 > 63
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, LXII <<< >>> LXIV
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput LXIII
1 Quam inter haec non modo invisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam contumeliis obnoxius vixerit, multa indicia sunt. Haruspices secreto ac sine testibus consuli vetuit. Vicina vero urbi oracula etiam disicere conatus est, sed maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas devectasque Romam non repperisset in arca nisi relata rursus ad templum. 2 Unum et alterum consulares oblatis provinciis non ausus a se dimittere usque eo detinuit, donec successores post aliquos annos praesentibus daret, cum interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos exsequenda curarent.
Suetonius HOME
bnf5801.55 bnf5802.34 bnf6115.56 bnf6116.56 hab268.152
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik