monumenta.ch > Suetonius > 59
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, LVIII <<< >>> LX
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput LIX
1 Multa praeterea specie gravitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeve et atrociter factitavit, ut nonnulli versiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala: "Asper et inmitis, breviter vis omnia dicam? Dispeream, si te mater amare potest. Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum; Omnia si quaeras, et Rhodus exilium est. Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar; Incolumi nam et ferrea semper erunt. Fastidit vinum, quia iam sitit iste cruorem; Tam bibit hunc avide, quam bibit ante merum. Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam Et Marium, si vis, aspice, sed reducem, Nec non Antoni civilia bella moventis Non semel infectas aspice caede manus, Et dic: Roma perit! regnavit sanguine multo, Ad regnum quisquis venit ab exsilio." Quae primo, quasi ab impatientibus remediorum ac non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, volebat accipi dicebatque identidem: "Oderint, dum probent." Dein vera plane certaque esse ipse fecit fidem.
Suetonius HOME
bnf5801.54 bnf5802.33 bnf6115.55 bnf6116.55 hab268.148
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik