monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27 > 56 > 16 > 69 > 2 > 51 > 7 > 58 > 14 > 66 > 7 > 47 > 17 > 25 > 11 > 13 > 39 > 22 > 12 > 70 > 18 > 62 > 21 > 19 > 16 > 31 > 26 > 11 > 42 > 10 > 78 > 17 > 15 > 11 > 2 > 12 > 13 > 54 > 14 > 7 > 53
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, LII <<< >>> LIV
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput LIII
1 Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque versu: "Si non dominaris," inquit, "filiola, iniuriam te accipere existimas?" Nec ullo mox sermone dignatus est. Quondam vero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam vocare desiit, simulans veneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caveret. 2 Novissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere velle, Pandatariam relegavit conviciantique oculum per centurionem verberibus excussit. Rursus mori inedia destinanti per vim ore diducto infulciri cibum iussit. Sed et perseverantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputavit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit; proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Iovi donum ex auro sacraretur.
Suetonius HOME
bnf5801.53 bnf5802.32 bnf6115.54 bnf6116.54 hab268.145
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik