monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, LI <<<     >>> LIII

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput LII

1 Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptivum Germanicum patria caritate dilexit, alterius vitiis infensus. Nam Drusus fluxioris remissiorisque vitae erat. Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. 2 Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent. Germanico usque adeo obtrectavit, ut et praeclara facta eius pro supervacuis elevarit et gloriosissimas victorias ceu damnosas rei p. increparet. Quod vero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu. 3 Etiam causa mortis fuisse ei per Cn. Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentanti auferenda ipsumque iugulandum curasset. Propter quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: "Redde Germanicum!" Quam suspicionem confirmavit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici crudelem in modum afflictis.
Suetonius HOME

bnf5801.53 bnf5802.32 bnf6115.54 bnf6116.53 hab268.142

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik