monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XLIX <<<     >>> LI

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput L

1 Odium adversus necessitudines in Druso primum fratre detexit, prodita eius epistula, qua secum de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat, deinde et in reliquis. Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae, quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid impertiret, ut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et commercio hominum fruit vetuerit; sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudavit, per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cavisset. 2 Matrem Liviam gravatus velut partes sibi aequas potentiae vindicantem, et congressum eius assiduum vitavit et longiores secretioresque sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi videretur. Tulit etiam perindigne actum in senatu, ut tituli suis quasi "Augusti," ita et "Liviae filius" adiceretur. 3 Quare non "parentem patriae" appellari, non ullum insignem honorem recipere publice passus est; sed et frequenter admonuit, maioribus nec feminae convenientibus negotiis abstineret, praecipue ut animadvertit incendio iuxta aedem Vestae et ipsam intervenisse populumque et milites, quo enixius opem ferrent, adhortatam, sicut sub marito solita esset.
Suetonius HOME

bnf5801.52 bnf5802.32 bnf6115.53 bnf6116.53 hab268.141

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik