monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XLII <<<     >>> XLIV

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XLIII

1 Secessu vero Caprensi etiam sellaria excogitavit, sedem arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores, quos spintrias appellabat, triplici serie conexi, in vicem incestarent coram ipso, ut aspectu deficientis libidines excitaret. 2 Cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lascivissimarum picturarum et figurarum adornavit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar imperatae schemae deesset. In silvis quoque ac nemoribus passim Venerios locos commentus est prostantisque per antra et cavas rupes ex utriusque sexus pube Paniscorum et Nympharum habitu, quae palam iam et vulgo nomine insulae abutentes "Caprineum" dictitabant.
Suetonius HOME

bnf5801.51 bnf5802.31 bnf6115.52 bnf6116.52 hab268.138