monumenta.ch > Suetonius > 34
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XXXIII <<<     >>> XXXV

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XXXIV

1 Ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque gladiatorum ad certum numerum redactis. Corinthiorum vasorum pretia in immensum exarsisse tresque mullos triginta milibus nummum venisse graviter conquestus, adhibendum supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam, dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria proponi venalia sinerent. Et ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuvaret, sollemnibus ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmas omnia eadem habere, quae totum. 2 Cotidiana oscula edicto, item strenarum commercium ne ultra Kal. Ian. exerceretur. Consuerat quadriplam strenam, et de manu, reddere; sed offensus interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non tulit.
Suetonius HOME

bnf5801.49 bnf5802.30 bnf6115.42 bnf6116.51 hab268.133

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik