monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17 > 25 > 11 > 21 > 13 > 88 > 35 > 60 > 29
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XXVIII <<<     >>> XXX

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XXIX

1 Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis venerandisque et singulis et universis prope excesserat humanitatis modum. Dissentiens in curia a Q. Haterio: "Ignoscas," inquit, "rogo, si quid adversus te liberius sicut senator dixero." Et deinde omnis adloquens: "Dixi et nunc et saepe alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem vos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui servire debere et universis civibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse me paenitet, et bono et aequos et faventes vos habui dominos et adhuc habeo."
Suetonius HOME

bnf5801.49 bnf5802.30 bnf6115.41 bnf6116.50 hab268.131

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik