monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27 > 56 > 16 > 69 > 2 > 51 > 7 > 58 > 14 > 66 > 7 > 47 > 17 > 25 > 11 > 13 > 39 > 22 > 12 > 70 > 18 > 62 > 21 > 19 > 16 > 31 > 26 > 11 > 42 > 10 > 78 > 17 > 15 > 11 > 2 > 12 > 13 > 54 > 14 > 7 > 53 > 28
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XXVII <<<     >>> XXIX

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XXVIII

1 Sed et adversus convicia malosque rumores et famosa de se ac signum carmina firmus ac patiens, subinde iactabat in civitate libera linguam mentemque liberas esse debere; et quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante: "Non tantum," inquit, "otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus; si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis; omnium inimicitiae hoc praetexto ad vos deferentur." Exstat et sermo eius in senatu percivilis: "Siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseveraverit, in vicem eum odero."
Suetonius HOME

bnf5801.48 bnf5802.29 bnf6115.41 bnf6116.50 hab268.131

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik