monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XXVI <<<     >>> XXVIII

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XXVII

1 Adulationes adeo aversatus est, ut neminem senatorem aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem vero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugerit, ut caderet supinus; atque etiam, si quid in sermone vel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare continuo. Dominus appellatus a quodam denuntiavit, ne se amplius contumeliae causa nominaret. Alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se adisse, verba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere coegit.
Suetonius HOME

bnf5801.48 bnf5802.29 bnf6115.41 bnf6116.50 hab268.130

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik