monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XXIII <<<     >>> XXV

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XXIV

1 Principatum, quamvis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est vi et specie dominationis assumpta, diu tamen recusavit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belva esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu proclamaret: "Aut agat aut desistat!" Alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti sint tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri. 2 Tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi servitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret. Ipsius verba sunt: "Dum veniam ad id tempus, quo vobis aequum possit videri dare vos aliquam senectuti meae requiem."
Suetonius HOME

bnf5801.48 bnf5802.29 bnf6115.40 bnf6116.49 hab268.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik