monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27 > 56 > 16 > 69 > 2 > 51 > 7 > 58 > 14 > 66 > 7 > 47 > 17 > 25 > 11 > 13 > 39 > 22
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XXI <<<     >>> XXIII

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XXII

1 Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuvene interempto. Hunc tribunus militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur; quos codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se subduceret; an nomina Augusti Livia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius enuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum senatui rationem respondit, invidiam scilicet in praesentia vitans. Nam mox silentio rem obliteravit.
Suetonius HOME

bnf5801.47 bnf5802.29 bnf6115.40 bnf6116.49 hab268.128