monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17 > 25 > 11 > 21
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XX <<<     >>> XXII

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XXI

1 Ac non multo post lege per consules lata, ut provincias cum Augusto communiter administraret simulque censum ageret, condito lustro in Illyricum profectus est. Et statim ex itinere revocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. 2 Scio vulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio vox Augusti per cubicularios excepta sit: "Miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit!" Ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiore hilarioresque sermones superveniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisse, vel etiam ambitione tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret. 3 Adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere fecisse; sed vitiis Tiberi virtutibusque perpensis potiores duxisse virtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iuraverit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium prosequatur. Ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci. 4 "Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ καὶ ταῖς μούσαις στρατηγῶν. Iucundissime et ita sim felix, vir fortissime et dux νομιμώτατε, vale." 5 "Ordinem aestivorum tuorum ego vero laudo, mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates καὶ τοσαύτην ἀποθυμίαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris, existimo. Ii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, versum illum in te posse dici:
Unus homo nobis vigilando restituit rem."
6 "Sive quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, sive quid stomachor, valde medius Fidius Tiberium meum desiderio succurritque versus ille Homericus:
Τούτου γ᾽ ἑσπομένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο
Ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι.
"Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur." "Nihil interest valeam ipse necne, si tu non valebis." "Deos obsecro, ut te nobis conservent et valere nunc et semper patiantur, si non p. R. perosi sunt."
Suetonius HOME

bnf5801.47 bnf5802.28 bnf6115.40 bnf6116.48 hab268.126

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik