monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18 > 23 > 37 > 3 > 21 > 35 > 16 > 29 > 69 > 15 > 51 > 36 > 3 > 8 > 9 > 45 > 17 > 13 > 11 > 22 > 20 > 3 > 41 > 18
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XVII <<< >>> XIX
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XVIII
1 Proximo anno repetita Germania cum animadverteret Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicavit. Curam quoque solito exactiorem praestitit. Traiecturus Rhenum commeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud ripam explorasset vehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria. 2 Trans Rhenum vero eum vitae ordinem tenuit, ut sedens in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta sequentis diei omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret; addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque vel noctis hora uteretur.
Suetonius HOME
bnf5801.46 bnf5802.28 bnf6115.39 bnf6116.48 hab268.125
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik