monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27 > 56 > 16 > 69 > 2 > 51 > 7 > 58 > 14 > 66 > 7 > 47 > 17 > 25 > 11 > 13
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, XII <<<     >>> XIV

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput XIII

1 Equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in dies et invisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subverterint ac familiari quondam convivio mentione eius orta exstiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si iuberet, Rhodum navigaturum caputque exsulis - sic enim appellabatur - relaturum. 2 Quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetravitque adiutus aliquantum etiam casu. Destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex voluntate maioris fili statuere; is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in vitricum fuit. Permittente ergo Gaio revocatus est, verum sub condicione ne quam partem curamve rei p. attingeret.
Suetonius HOME

bnf5801.45 bnf5802.27 bnf6115.38 bnf6116.47 hab268.122

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik