monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 22 > 8
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, VII <<< >>> IX
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput VIII
1 Civilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos et Thessalos, varia quosque de causa, Augusto cognoscente defendit; pro Laodicenis Thyatyrenis Chiis terrae motu afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est; Fannium Caepionem, qui cum Varrone Murena in Augustum conspiraverat, reum maiestatis apud iudices fecit et condemnavit. Interque haec duplicem curam administravit, annonae quae artior inciderat, et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in invidiam venerant quasi exceptos supprimerent non solum viatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi latebras compulisset.
Suetonius HOME
bnf5801.44 bnf5802.27 bnf6115.37 bnf6116.46 hab268.118