monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9 > 16 > 6
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, V <<< >>> VII
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput VI
1 Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam, comes usque quaque parentum fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis navigium clam petentis vagitu suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas levare onere temptabant. 2 Per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen vitae adiit flamma repente e silvis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liviae pars vestis et capilli amburerentur. 3 Munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Baiis. Post reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius adversarum Augusto partium fuerat. 4 Novem natus annos defunctum patrem pro rostris laudavit. Dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octaviae filius dexteriore veheretur. Praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus lusit ductor turmae puerorum maiorum.
Suetonius HOME
bnf5801.43 bnf5802.26 bnf6115.36 bnf6116.45 hab268.116
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik