monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, IV <<<     >>> VI

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput V

1 Tiberium quidam Fundis natum existimaverunt secuti levem coniecturam, quod materna eius avia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit. Sed ut plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio Lepido iterum L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. Sic enim in fastos actaque in publica relatum est. Nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac Pansae, partim insequenti, Servili Isaurici L.que Antoni consulatu, genitum eum scribant.
Suetonius HOME

bnf5801.43 bnf5802.26 bnf6115.36 bnf6116.45 hab268.116