monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18 > 23 > 37 > 3
Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, II <<<     >>> IV

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput III

1 Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. Insertus est et Liviorum familiae adoptato in eam materno avo. Quae familia quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus viris ac maxime Salinatore Drusisque. 2 Salinator universas tribus in censura notavit levitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent. Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen invenit. Traditur etiam pro praetore ex provincia Gallia rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut fama est, extortum a Camillo. Eius abnepos ob eximiam adversus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa varie molientem diversa factio per fraudem interemit.
Suetonius HOME

bnf5801.43 bnf5802.26 bnf6115.36 bnf6116.45 hab268.115