monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1
>>> Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, II

Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius, Caput I

1 Patricia gens Claudia - fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate - orta est ex regillis oppido Sabinorum. Inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigravit auctore Tito Tatio consorte Romuli, vel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit. 2 Deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ovationes adepta est. Cum praenominibus cognominibusque variis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiavit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter convictu est. Inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.
Suetonius HOME

bnf5801.107 bnf5802.61 bnf6115.108 bnf6116.102 hab268.297

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik