monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8
Suetonius, De vita Caesarum, Otho, VII <<<     >>> IX

Suetonius, De vita Caesarum, Otho, Caput VIII

1 Sub idem vero tempus Germaniciani exercitus in Vitelli verba iurarant. Quod ut comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam principem, quietem concordiamque suaderet; et tamen per internuntios ac litteras consortem imperii generumque se Vitellio optulit. Verum haud dubio bello iamque ducibus et copiis, quas Vitellius praemiserat, appropinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum paene internecione amplissimi ordinis expertus est. 2 Placuerat per classiarios arma transferri remittique navibus; ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitaverunt; ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi viso destiterunt. 3 Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohavit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea adversissimis auspiciis. Nam et victima Diti patri caesa litavit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad vicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam viam offendit.
Suetonius HOME

bnf5801.106 bnf5802.60 bnf6115.107 bnf6116.101 hab268.294

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik