monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20 > 16 > 27 > 29 > 10 > 4 > 7
Suetonius, De vita Caesarum, Otho, VI <<<     >>> VIII

Suetonius, De vita Caesarum, Otho, Caput VII

1 Dein vergente iam die ingressus senatum positaque brevi ratione quasi raptus de publico et suscipere imperium vi coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium petit. Ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis suis ad quosdam provinciarum praesides Neronis cognomen adiecit. Certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad eadem officia revocavit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream Domum. 2 Dicitur ea nocte per quietem pavefactus gemitus maximos edidisse repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se viderat, propitiare temptasse; postridie quoque in augurando tempestate orta graviter prolapsum identidem obmurmurasse:
Τί γάρ μοι καὶ μακροῖς αὐλοῖς;
Suetonius HOME

bnf5801.106 bnf5802.60 bnf6115.106 bnf6116.101 hab268.293

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik