monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9 > 16 > 6 > 20 > 1 > 47 > 4 > 17 > 25 > 11 > 13 > 1 > 32 > 6
Suetonius, De vita Caesarum, Otho, V <<<     >>> VII

Suetonius, De vita Caesarum, Otho, Caput VI

1 Tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur invidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. Medium quoque tempus religio et Seleucus exemit. 2 Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in Foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperirentur, mane Galbam salutavit, utque consueverat osculo exceptus, etiam sacrificanti interfuit audivitque praedicta haruspicis. Deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum convenerat, quasi venalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum. Alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur. 3 Tunc abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticariis cum descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus et a praesente comitatu imperator consalutatus inter faustas adclamationes strictosque gladios ad principia devenit, obvio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret adhaerente. Ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent.
Suetonius HOME

bnf5801.105 bnf5802.60 bnf6115.106 bnf6116.101 hab268.292

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik