monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18 > 23 > 37 > 3 > 21 > 35 > 16 > 29 > 69 > 15 > 51 > 36 > 3
Suetonius, De vita Caesarum, Otho, II <<<     >>> IV

Suetonius, De vita Caesarum, Otho, Caput III

1 Omnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero destinarat, ad avertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit; item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne rivalem quidem Neronem aequo tulerit animo. 2 Creditur certe non modo missos ad arcessendam non recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem. Quare diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam. Et satis visum, ne poena acrior mimum omnem divulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit: "Cur Otho mentito sit, quaeritis, exsul honore? Uxoris moechus coeperat esse suae." Provinciam administravit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
Suetonius HOME

bnf5801.105 bnf5802.60 bnf6115.106 bnf6116.100 hab268.291