monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20 > 16 > 27 > 29 > 10 > 4 > 7 > 2 > 36 > 17 > 25 > 45
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, XLIV <<<     >>> XLVI

Suetonius, De vita Caesarum, Nero, Caput XLV

1 Ex annonae quoque caritate lucranti adcrevit invidia; nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina navis nuntiaretur pulverem luctatoribus aulicis advexisse. 2 Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. Statuae eius a vertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca; nunc demum agona esse, et traderet tandem. Alterius collo ἀσκὸς praeligatus simulque titulus: "Ego egi quod potui. Sed tu cullum meruisti." Ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse. Iam noctibus iurgia cum servis plerique simulantes crebro Vindicem poscebant.
Suetonius HOME

bnf5801.96 bnf5802.55 bnf6115.97 bnf6116.92 hab268.268

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik